CISTA

CISTA
CISTA
a κεϊςθαι, quod in ea aliquid reponatur, in sacris Gentilium, ut in Cybelae mysteriis, Bacchi orgiis, Cereris initiis, passim occurrit, ut in qua mysteria abscondita iacebant. Inprimis celebris olim de vimine Cista, in qua
Pallas Erichthonium, prolem sine matre creatam,
Clauserat -----
Virginibusque tribus gemino de Cecrope natis
Servandam dederat sed enim inconfessa quid esset;
Et legem dederat, sua ne secreta viderent,
apud Ovidium, Metam. l. 2. v. 553. ubi, e tribus sororibus Aglauros ac Herse cistam resignant. v. 561.
Infantemque vident exporrectumque draconem:
Pandrosus sola fidem servat hincque Minervae contiguum Athenis templum nanciscitur. Quo facit Cretensium numisma, in quo serpens cistulam vimineam semiapertam ingreditur, apud Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. IX. et nummus, quem percussit Κοινὸν Μακεδόνων νεοκόρων, in honrem Alexandti, ubi Serpens visitur exporrectus in cista itidem semiaperta, apud Goltzium Tab. 34. Sed et in Bacchicis sacris non modo cistulae verum etiam serpentes. Sic enim Bacchantium:
Pars sese tortis serpentibus incingebant,
Pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
apud Catullum Epithalam. Thet. Epigr. 65. v. 258. Hinc inter symbola Sacrorum Eleusiniorum cista quoque, apud Clementem, ubi totam hanc illorum scenam pluribus traducit: Ipsa denique symbola, quae rogati sacrorum in acceptionibus respondctis: ieiunavi atque ebibi cyceonem, ex cista sumpsi et in calathum misi: accepi rursus, in cistulam transtuli etc. Porro et cistae adhibitae, in quibus servarentur saerificio neces aria: quas sertis redimitas et coronatas Fuisse, constat ex Euripide, lon. Actu 5.
Ο῾ρᾷς τόδ᾿ ἄγγος ὑπ᾿ ἀγκάλαις ἐμαῖς;
Ι᾿ων. ὁρῶ παλαιὰν ἀντίπηγ᾿ εν ςτέμμασι.
Vides hanc cistam sub brachio meo?
I. Video antiquam arcam sertis implicatam et floribus.
Sic Tibullus se et canistra (quod supra vide) coronat myrtô, l. 1. El. 10. v. 27.
Hunc pura cum veste sequar, myrtoque canistra
Vincta geram ----- -----
Et Ovid. l. 2. Met. v. 711.
Illâ forte die castae de more puellae,
Vertice suppositô festas in Palladis arces
Pura coronatis portabant sacra canistris.
Vide Paschalium ubi supra, l. 4. c. 19. et infra Cistophori, Nyctelia etc. Porro in cistis panis cibusque delatus, ut videbimus voce Sitarcha: Etiam in cistas suffragiorum tabellae missae, vide infra Sitella etc. Quaenam vero cistarum materia optima sit, docet Plin. l. 16. c. 40. Levissima ex his ficus et salix, ideo utilissimae. Omnes autein etiam ad cistas quaeque flexili crate constat. Habent et candorem rigoremque et in sculpturis facilitatem.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Čistá — ist der Name folgender Orte in Tschechien: Gemeinde Čistá u Litomyšle (Lauterbach) im Okres Svitavy Gemeinde Čistá u Horek (Tschiest) im Okres Semily Gemeinde Čistá u Rakovníka (Tschistay) im Okres Rakovník Gemeinde Čistá u Mladé Boleslavi… …   Deutsch Wikipedia

  • cistă — cístă s. f., g. d. art. cístei; pl. císte Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar ortografic  CÍSTĂ s.f. (arheol.) Vas cilindric de metal caracteristic pentru prima epocă a fierului din Italia. [< lat. cista]. Trimis de LauraGellner,… …   Dicționar Român

  • cista — cistà dkt. Kiauši̇̀dės cistà …   Bendrinės lietuvių kalbos žodyno antraštynas

  • cista — (Del lat. cista, y este del gr. κίστη, cesta). 1. f. Arqueol. Enterramiento que consiste en cuatro losas laterales y una quinta que hace de cubierta. 2. Arqueol. Recipiente metálico usado en la Antigüedad para guardar objetos preciosos …   Diccionario de la lengua española

  • Cista — (lat.), 1) (Ant.), Kiste, Kasten, bes. die in etruskischen Gräbern gefundenen kleinen, runden, bronzenen Kästen, welche mit Frauentoiletteutensilien versehen waren; berühmt ist bes. die Ficoronische C. (s.d.); 2) viereckige, steinerne od. irdene …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cista — (lat., griech. kistē, davon unsre »Kiste«), eine Art runder Kästchen, die zu den verschiedensten Zwecken verwendet wurden. Die aus Weidenruten geflochtene C. mystica enthielt die bei Festen des Bakchos und der Demeter gebrauchten heiligen Geräte; …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Cista — (lat., d.i. Kiste, Kästchen), rundes, bronzenes Kästchen in etrusk. Gräbern, Toilettengegenstände enthaltend, meist mit gravierten Darstellungen; auch quadratische Graburne aus Stein oder gebrannter Erde …   Kleines Konversations-Lexikon

  • cista — index coffer Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • cista — s. f. 1. Urna funerária. 2. Caixinha, cofre …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • cista — statusas T sritis gyvūnų raida, augimas, ontogenezė, embriologija atitikmenys: lot. Cystis ryšiai: platesnis terminas – užuomazgų išlikimas …   Veterinarinės anatomijos, histologijos ir embriologijos terminai

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”